HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXVIII: De sanctificatione primogenitorum

#Exod. XIII#Num. III et XVIII#Matth. XXIII

Dixitque iterum Dominus ad Moysen: Sanctifica mihi omne primogenitum masculinum, quod aperit vulvam, tam de hominibus quam de jumentis, quia percusserat primogenita Aegypti in liberatione eorum, et quia solos masculos pro hoc sibi voluit sanctificari, dici potest, non percussos nisi tantum masculos, vel forte, quia primogenita eorum a percussore angelo liberaverat, et hoc modo sua erant, voluitque ut deinceps essent sua omnia, vel quia ex omni fructu primo honorandus est Deus. Primogeniti ergo, qui erant de filiis Levi offerebantur, nec redimebantur, et serviebant jugiter Domino, primogeniti aliorum offerebantur, et quinque siclis redimebantur. Primogenita pecorum, apta ad immolandum, oblata erant sacerdotum. Immundorum vero non oblata, quaedam redimebantur, ut primogenitum asini ove mutabatur, quae pro eo offerebatur; quaedam nec etiam redempta occidebantur, ut primogenitum canis. Et adjecit Dominus: Cum introduxerit te Dominus in terram promissam, intimabis haec filiis tuis, servanda ritu sempiterno. Eritque hoc quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem ante oculos tuos, ut scilicet hujus liberationis memoria non aliter veniret in oblivionem, quam quae manu geruntur vel ante oculos appenduntur. Quod Pharisaei ad litteram observantes, in chartis haec scribebant, et Decalogum simul, et eas sinistris circumligabant brachiis, et inter oculos appendebant, quas Dominus in Evangelio phylacteria vocat, a phylace, et thorace.